HEIDELBERGER AKADEMIE DER WISSENSCHAFTEN  
Epigraphische Datenbank Heidelberg
   
            
Zitierweise: https://edh-www.adw.uni-heidelberg.de/edh/inschrift/HD030715 (letzte Änderungen: 19. September 2007, Gräf) copy to clipboard
Transkription:[--- u]xoris // ------] / [--- mo]rum probit[ate? ---] /rum [---] permansisti prob[a ---?] orbata es re[pente ante nuptiar]um diem utroque pa[rente in deserta soli]/tudine una o[ccisis per te maxu]me cum ego in Macedo[niam provinciam issem] / vir sororis tua[e C(aius) Cluvius in A]fricam provinciam [inulta non est relicta] / mors parentum / tanta cum industria m[unere es p]ietatis perfuncta ef[flagitando atque] / vindicando ut si praes t[o fu]issemus non ampliu[s potuissemus sed] / haec habes communia cum [s]anctissima femina s[orore tua] / quae dum agitabas ex patria domo propter custodia[m non cedisti sumpto] / de nocentibus supplicio evest[i]gio te in domum ma[tris meae tulisti ubi] / adventum meum expectast[i] / temptatae deinde estis ut testamen[tum] quo nos eramus heredes rupt[um diceretur] / coemptione facta cum uxore ita necessario te cum universis pat[ris bonis in] / tutelam eorum qui rem agitabant reccidisse sororem omni[no eorum bonorum] / fore expertem quod emancupata esset Cluvio qua mente ista acc[eperis qua prae]/sentia animi restiteris etsi afui conpertum habeo / veritate caussam communem [t]utata es testamentum ruptum non esse ut [uterque potius] / hereditatem teneremus quam omnia bona sola possideres certa qui[dem sententia] / te ita patris acta defensuram ut si non optinuisses partituram cum s[orore te adfir]/mares nec sub condicionem tutelae legitumae venturam quoius per [legem in te ius non] / esset neque enim familia[e] gens ulla probari poterat quae te id facere [impediret] / nam etsi patris testamentum ruptum esset tamen iis qui intenderen[t non esse id] / ius quia gentis eiusdem non essent / cesserunt constantiae tuae neque amplius rem sollicitarunt quo facto [offici in patrem] / pietatis in sororem fide[i] in nos patrocinium succeptum sola peregisti / rara sunt tam diuturna matrimonia finita morte non divertio in[terrupta contigit] / nobis ut ad annum XXXXI sine offensa perduceretur utinam vetust[a coniunctio habu]/isset mutationem vice m[e]a qua iustius erat cedere fato maiorem / domestica bona pudici[t]iae opsequi comitatis facilitatis lanificii stud[i religionis] / sine superstitione o[r]natus non conspiciendi cultus modici cur [memorem? cur dicam de cari]/tate familiae pietate [c]um aeque matrem meam ac tuos parentes col[ueris non alia mente] / illi quam tuis curaveris cetera innumerabilia habueris commun[ia cum omnibus] / matronis dignam f[a]mam colentibus propria sunt tua quae vindico ac [paucae uxores in] / similia inciderunt ut talia paterentur et praestarent quae rara ut essent [propitia] / fortuna cavit / omne tuom patrimonium acceptum ab parentibus communi diligentia cons[ervavimus] / neque enim erat adquirendi tibi cura quod totum mihi tradidisti officia [ita par]/titi sumus ut ego tu[t]elam tuae fortunae gererem tu meae custodiam sust[ineres multa] / de hac parte omittam ne tua propria mecum communicem satis sit [hoc] mi[hi tuis] / de sensibus [indi]casse / [liberali]tatem tuam c[u]m plurumis necessariis tum praecipue pietati praesti[tisti] / [--- licet qu]is alias nominaverit unam dumtaxat simillimam [tui ---] / [--- h]abuisti sororem tuam nam propinquas vestras d[ignas eiusmodi] / [--- bene]ficiis komibus vestris apud nos educavistis eaedem u[t condicio]/[nes aptas famili]ae vestrae consequi possent dotes parastis quas quid[em a vobis] / [constitutas comm]uni consilio ego et C(aius) Cluvius excepimus et probantes [sensus vestros] / [ne vestro patrimo]nio vos multaretis nostram rem familiarem sub[didimus vestrae] / [nostraque bona] in dotes dedimus quod non venditandi nostri c[aussa memoravi] / [sed ut illa consi]lia vestra concepta pia liberalitate honori no[s duxisse consta]/[ret exequi de nos]tris / [multa alia merit]a tua praetermittenda [mihi sunt ---] / [------ // [varia et ampla subsi]dia fugae meae praestitisti ornamentis / [me instruxisti] cum omne aurum margaritaque corpori / [tuo accommodata trad]idisti mihi et subinde familia nummis fructibus / [deceptis nostrorum a]dversariorum custodibus apsentiam meam locupletasti / [publicatis bonis repet]itis(?) quod ut conarere virtus tua te hortabatur / [mira pietas tua me m]unibat clementia eorum contra quos ea parabas / [nihilo minus tamen v]ox tua est firmitate animi emissa / [agmen conlectum ex repe]rtis hominibus a Milone quoius domus emptione / [potitus eram cum ille fuisset] exul belli civilis occasionibus inrupturum / [et direpturum --- reiecist]i [et defe]ndisti domum nostram / [------ ------] / [--- iure Caesar dixit tibi acceptum esse referendu]m extare [adhuc] / me patriae redditum a se [na]m nisi parasses quod servar[et] cavens saluti meae / inaniter opes suas pollice[ret]ur ita non minus pietati tu[a]e quam Caesari / me debeo quid ego nunc interiora [no]stra et recondita consilia s[e]rmonesque arcanos / eruam(?) ut repentinis nu[nt]iis ad praesentia et inminentia pericula evoca/tus tuis consiliis cons[er]vatus sim(?) ut neque audac[i]us experiri casus / temere passa sis et mod[es]tiora cogitanti fida receptacula pararis / sociosque consilioru[m t]uorum ad me servandum delegeris sororem / tuam et virum eius C(aium) Clu[viu]m coniuncto omnium periculo(?) infinita sint / si attingere coner sat [si]t mihi tibique salutariter m[e latuisse] / acerbissumum tamen in vi[ta] mihi accidisse tua vice fatebo[r reddito me iam] / cive patriae benificio et i[ud]icio apsentis Caesaris Augusti [quom abs te ---] / de restitutione mea M(arcus) L[epi]dus conlega praesens interp[ellaretur et ad eius] / pedes prostrata humi n[on] modo non adlevata sed tra[ducta et indignum in] / modum rapsata livori[bus c]orporis repleta firmissimo [animo eum admone]/res edicti Caesaris cum g[r]atulatione restitutionis me[ae atque vocibus eti]/am contumeliosis et cr[ud]elibus exceptis volneribus pa[lam conquereris] / ut auctor meorum peric[ul]orum notesceret quoi noc[uit mox ea res] / quid hac virtute efficaciu[s] praebere Caesari clementia[e locum et cum cu]/stodia spiritus mei not[a]re inportunam crudelitatem [Lepidi firma tua] / patientia(?) sed quid plura(?) parcamu[s] orationi quae debet et potest e[sse brevis ne maxu]/ma opera tractando pa[r]um digne peragamus quom pr[o maxumo documento] / meritorum tuorum oc[ulis] omnium praeferam titulum [salutis meae] / pacato orbe terrarum res[titut]a re publica quieta deinde n[obis et felicia] / tempora contigerunt fue[ru]nt optati liberi quos aliqua[mdiu sors nobis invi]/derat si fortuna procede[re e]sset passa sollemnis inservie[ns quid utrique no]/strum defuit(?) procedens a[li]as spem finiebat quid agitav[eris propterea quae]/que ingredi conata sis f[ors] sit an in quibusdem feminis [conspicua et memorabi]lia in te quidem minime a[dmi]randa conlata virtutibu[s ceteris omittam] / diffidens fecunditati tuae [et do]lens orbitate mea ne tenen[do in matrimonio] / te spem habendi liberos [dep]onerem atque eius caussa ess[em infelix de divertio] / elocuta es vocuamque [do]mum alterius fecunditati t[e tradituram non alia] / mente nisi ut nota con[co]rdia nostra tu ipsa mihi di[gnam et aptam con]/dicionem quaereres p[ara]resque ac futuros liberos t[e communes pro]/que tuis habituram adf[irm]ares neque patrimoni nos[tri quod adhuc] / fuerat commune separa[ti]onem facturam sed in eodem [arbitrio meo id] / et si vellem tuo ministerio [fu]turum nihil seiunctum ni[hil separatum te] / habituram sororis soc[rusve] officia pietatemque mihi d[ehinc praestituram] / fatear necessest adeo me exa[rsi]sse ut excesserim mente adeo [exhorruisse cona]/tus tuos ut vix redderer [mi]hi agitari divertia inter nos [ante quam nobis] / fato dicta lex esset poss[e te a]liquid concipere mente qua[re vivo me desineres] / esse mihi uxor cum paene [e]xule me vita fidissuma perman[sisses] / quae tanta mihi fuerit cu[pid]itas aut necessitas habendi li[beros ut propterea] / fidem exuerem mutare[m c]erta dubiis(?) sed quid plura(?) [cedens mihi mansisti] / aput me neque enim ced[er]e tibi sine dedecore meo et co[mmuni infelici]/tate poteram / tibi vero quid memorabi[lius] quam inserviendo mihi c[onsilium cepisse] / ut quom ex te liberos ha[b]ere non possem per te tamen [haberem et diffi]/dentia partus tui alteriu[s c]oniugio parares fecunditat[em](?) utinam patiente utriusqu[e a]etate procedere coniugium [potuisset donec e]/lato me maiore quod iu[sti]us erat suprema mihi praesta[res ego enim super]/stite te excederem orbitat[e f]ilia mihi supstituta / praecucurristi fato delegast[i] mihi luctum desiderio tui nec libe[ros foturos me mise]/rum reliquisti flectam ego quoque sensus meos ad iudicia tu[a] / omnia tua cogitata praescri[p]ta cedant laudibus tuis ut sint mi[hi solacia ne nimis] / desiderem quod inmort[ali]tati ad memoriam consecrat[um est] / fructus vitae tuae non derunt [m]ihi occurrente fama tua firma[tus animo atque] / doctus actis tuis resistam fo[rt]unae quae mihi non omnia erip[uit sed cum laudi]/bus crescere tui memoriam [pas]sa est sed quod tranquilli status e[rat mihi tecum] / amisi quam speculatricem e[t p]ropugnatricem meorum pericul[orum cogitans calami]/tate tate frangor nec permane[re] in promisso possum / naturalis dolor extorquet const[an]tiae vires maerore mersor et quibu[s animum firmabam] / in necutro mihi consto repeten[s p]ristinos casus meos futurosque eve[ntus cogitans con]cido mihi tantis talibusque pr[aesi]diis orbatus intuens famam tuam n[on tam constanter pa]/tiendo haec quam ad desider[ium] luctumque reservatus videor / ultumum huius orationis erit omn[ia] meruisse te neque omnia contigisse mi[hi ut praestarem] / tibi legem habui mandata tu[a] quod extra mihi liberum fuerit pr[aestabo] / te Di Manes tui ut quietam pat[ia]ntur atque ita tueantur opto
Majuskeln: [ ]XORIS

]
[ ]RVM PROBIT[ ]
RVM [ ] PERMANSISTI PROB[ ] ORBATA ES RE[ ]VM DIEM VTROQVE PA[ ]
TVDINE VNA O[ ]ME CVM EGO IN MACEDO[ ]
VIR SORORIS TVA[ ]FRICAM PROVINCIAM [ ]
MORS PARENTVM
TANTA CVM INDVSTRIA M[ ]IETATIS PERFVNCTA EF[ ]
VINDICANDO VT SI PRAES T[ ]ISSEMVS NON AMPLIV[ ]
HAEC HABES COMMVNIA CVM [ ]ANCTISSIMA FEMINA S[ ]
QVAE DVM AGITABAS EX PATRIA DOMO PROPTER CVSTODIA[ ]
DE NOCENTIBVS SVPPLICIO EVEST[ ]GIO TE IN DOMVM MA[ ]
ADVENTVM MEVM EXPECTAST[ ]
TEMPTATAE DEINDE ESTIS VT TESTAMEN[ ] QVO NOS ERAMVS HEREDES RVPT[ ]
COEMPTIONE FACTA CVM VXORE ITA NECESSARIO TE CVM VNIVERSIS PAT[ ]
TVTELAM EORVM QVI REM AGITABANT RECCIDISSE SOROREM OMNI[ ]
FORE EXPERTEM QVOD EMANCVPATA ESSET CLVVIO QVA MENTE ISTA ACC[ ]
SENTIA ANIMI RESTITERIS ETSI AFVI CONPERTVM HABEO
VERITATE CAVSSAM COMMVNEM [ ]VTATA ES TESTAMENTVM RVPTVM NON ESSE VT [ ]
HEREDITATEM TENEREMVS QVAM OMNIA BONA SOLA POSSIDERES CERTA QVI[ ]
TE ITA PATRIS ACTA DEFENSVRAM VT SI NON OPTINVISSES PARTITVRAM CVM S[ ]
MARES NEC SVB CONDICIONEM TVTELAE LEGITVMAE VENTVRAM QVOIVS PER [ ]
ESSET NEQVE ENIM FAMILIA[ ] GENS VLLA PROBARI POTERAT QVAE TE ID FACERE [ ]
NAM ETSI PATRIS TESTAMENTVM RVPTVM ESSET TAMEN IIS QVI INTENDEREN[ ]
IVS QVIA GENTIS EIVSDEM NON ESSENT
CESSERVNT CONSTANTIAE TVAE NEQVE AMPLIVS REM SOLLICITARVNT QVO FACTO [ ]
PIETATIS IN SOROREM FIDE[ ] IN NOS PATROCINIVM SVCCEPTVM SOLA PEREGISTI
RARA SVNT TAM DIVTVRNA MATRIMONIA FINITA MORTE NON DIVERTIO IN[ ]
NOBIS VT AD ANNVM XXXXI SINE OFFENSA PERDVCERETVR VTINAM VETVST[ ]
ISSET MVTATIONEM VICE M[ ]A QVA IVSTIVS ERAT CEDERE FATO MAIOREM
DOMESTICA BONA PVDICI[ ]IAE OPSEQVI COMITATIS FACILITATIS LANIFICII STVD[ ]
SINE SVPERSTITIONE O[ ]NATVS NON CONSPICIENDI CVLTVS MODICI CVR [ ]
TATE FAMILIAE PIETATE [ ]VM AEQVE MATREM MEAM AC TVOS PARENTES COL[ ]
ILLI QVAM TVIS CVRAVERIS CETERA INNVMERABILIA HABVERIS COMMVN[ ]
MATRONIS DIGNAM F[ ]MAM COLENTIBVS PROPRIA SVNT TVA QVAE VINDICO AC [ ]
SIMILIA INCIDERVNT VT TALIA PATERENTVR ET PRAESTARENT QVAE RARA VT ESSENT [ ]
FORTVNA CAVIT
OMNE TVOM PATRIMONIVM ACCEPTVM AB PARENTIBVS COMMVNI DILIGENTIA CONS[ ]
NEQVE ENIM ERAT ADQVIRENDI TIBI CVRA QVOD TOTVM MIHI TRADIDISTI OFFICIA [ ]
TITI SVMVS VT EGO TV[ ]ELAM TVAE FORTVNAE GEREREM TV MEAE CVSTODIAM SVST[ ]
DE HAC PARTE OMITTAM NE TVA PROPRIA MECVM COMMVNICEM SATIS SIT [ ] MI[ ]
DE SENSIBVS [ ]CASSE
[ ]TATEM TVAM C[ ]M PLVRVMIS NECESSARIIS TVM PRAECIPVE PIETATI PRAESTI[ ]
[ ]IS ALIAS NOMINAVERIT VNAM DVMTAXAT SIMILLIMAM [ ]
[ ]ABVISTI SOROREM TVAM NAM PROPINQVAS VESTRAS D[ ]
[ ]FICIIS KOMIBVS VESTRIS APVD NOS EDVCAVISTIS EAEDEM V[ ]
[ ]AE VESTRAE CONSEQVI POSSENT DOTES PARASTIS QVAS QVID[ ]
[ ]VNI CONSILIO EGO ET C CLVVIVS EXCEPIMVS ET PROBANTES [ ]
[ ]NIO VOS MVLTARETIS NOSTRAM REM FAMILIAREM SVB[ ]
[ ] IN DOTES DEDIMVS QVOD NON VENDITANDI NOSTRI C[ ]
[ ]LIA VESTRA CONCEPTA PIA LIBERALITATE HONORI NO[ ]
[ ]TRIS
[ ]A TVA PRAETERMITTENDA [ ]
[

[ ]DIA FVGAE MEAE PRAESTITISTI ORNAMENTIS
[ ] CVM OMNE AVRVM MARGARITAQVE CORPORI
[ ]IDISTI MIHI ET SVBINDE FAMILIA NVMMIS FRVCTIBVS
[ ]DVERSARIORVM CVSTODIBVS APSENTIAM MEAM LOCVPLETASTI
[ ]ITIS QVOD VT CONARERE VIRTVS TVA TE HORTABATVR
[ ]VNIBAT CLEMENTIA EORVM CONTRA QVOS EA PARABAS
[ ]OX TVA EST FIRMITATE ANIMI EMISSA
[ ]RTIS HOMINIBVS A MILONE QVOIVS DOMVS EMPTIONE
[ ] EXVL BELLI CIVILIS OCCASIONIBVS INRVPTVRVM
[ ]I [ ]NDISTI DOMVM NOSTRAM
[ ]
[ ]M EXTARE [ ]
ME PATRIAE REDDITVM A SE [ ]M NISI PARASSES QVOD SERVAR[ ] CAVENS SALVTI MEAE
INANITER OPES SVAS POLLICE[ ]VR ITA NON MINVS PIETATI TV[ ]E QVAM CAESARI
ME DEBEO QVID EGO NVNC INTERIORA [ ]STRA ET RECONDITA CONSILIA S[ ]RMONESQVE ARCANOS
ERVAM VT REPENTINIS NV[ ]IIS AD PRAESENTIA ET INMINENTIA PERICVLA EVOCA
TVS TVIS CONSILIIS CONS[ ]VATVS SIM VT NEQVE AVDAC[ ]VS EXPERIRI CASVS
TEMERE PASSA SIS ET MOD[ ]TIORA COGITANTI FIDA RECEPTACVLA PARARIS
SOCIOSQVE CONSILIORV[ ]VORVM AD ME SERVANDVM DELEGERIS SOROREM
TVAM ET VIRVM EIVS C CLV[ ]M CONIVNCTO OMNIVM PERICVLO INFINITA SINT
SI ATTINGERE CONER SAT [ ]T MIHI TIBIQVE SALVTARITER M[ ]
ACERBISSVMVM TAMEN IN VI[ ] MIHI ACCIDISSE TVA VICE FATEBO[ ]
CIVE PATRIAE BENIFICIO ET I[ ]ICIO APSENTIS CAESARIS AVGVSTI [ ]
DE RESTITVTIONE MEA M L[ ]DVS CONLEGA PRAESENS INTERP[ ]
PEDES PROSTRATA HVMI N[ ] MODO NON ADLEVATA SED TRA[ ]
MODVM RAPSATA LIVORI[ ]ORPORIS REPLETA FIRMISSIMO [ ]
RES EDICTI CAESARIS CVM G[ ]ATVLATIONE RESTITVTIONIS ME[ ]
AM CONTVMELIOSIS ET CR[ ]ELIBVS EXCEPTIS VOLNERIBVS PA[ ]
VT AVCTOR MEORVM PERIC[ ]ORVM NOTESCERET QVOI NOC[ ]
QVID HAC VIRTVTE EFFICACIV[ ] PRAEBERE CAESARI CLEMENTIA[ ]
STODIA SPIRITVS MEI NOT[ ]RE INPORTVNAM CRVDELITATEM [ ]
PATIENTIA SED QVID PLVRA PARCAMV[ ] ORATIONI QVAE DEBET ET POTEST E[ ]
MA OPERA TRACTANDO PA[ ]VM DIGNE PERAGAMVS QVOM PR[ ]
MERITORVM TVORVM OC[ ] OMNIVM PRAEFERAM TITVLVM [ ]
PACATO ORBE TERRARVM RES[ ]A RE PVBLICA QVIETA DEINDE N[ ]
TEMPORA CONTIGERVNT FVE[ ]NT OPTATI LIBERI QVOS ALIQVA[ ]
DERAT SI FORTVNA PROCEDE[ ]SSET PASSA SOLLEMNIS INSERVIE[ ]
STRVM DEFVIT PROCEDENS A[ ]AS SPEM FINIEBAT QVID AGITAV[ ]
QVE INGREDI CONATA SIS F[ ] SIT AN IN QVIBVSDEM FEMINIS [ ]LIA IN TE QVIDEM MINIME A[ ]RANDA CONLATA VIRTVTIBV[ ]
DIFFIDENS FECVNDITATI TVAE [ ]LENS ORBITATE MEA NE TENEN[ ]
TE SPEM HABENDI LIBEROS [ ]ONEREM ATQVE EIVS CAVSSA ESS[ ]
ELOCVTA ES VOCVAMQVE [ ]MVM ALTERIVS FECVNDITATI T[ ]
MENTE NISI VT NOTA CON[ ]RDIA NOSTRA TV IPSA MIHI DI[ ]
DICIONEM QVAERERES P[ ]RESQVE AC FVTVROS LIBEROS T[ ]
QVE TVIS HABITVRAM ADF[ ]ARES NEQVE PATRIMONI NOS[ ]
FVERAT COMMVNE SEPARA[ ]ONEM FACTVRAM SED IN EODEM [ ]
ET SI VELLEM TVO MINISTERIO [ ]TVRVM NIHIL SEIVNCTVM NI[ ]
HABITVRAM SORORIS SOC[ ] OFFICIA PIETATEMQVE MIHI D[ ]
FATEAR NECESSEST ADEO ME EXA[ ]SSE VT EXCESSERIM MENTE ADEO [ ]
TVS TVOS VT VIX REDDERER [ ]HI AGITARI DIVERTIA INTER NOS [ ]
FATO DICTA LEX ESSET POSS[ ]LIQVID CONCIPERE MENTE QVA[ ]
ESSE MIHI VXOR CVM PAENE [ ]XVLE ME VITA FIDISSVMA PERMAN[ ]
QVAE TANTA MIHI FVERIT CV[ ]ITAS AVT NECESSITAS HABENDI LI[ ]
FIDEM EXVEREM MVTARE[ ]ERTA DVBIIS SED QVID PLVRA [ ]
APVT ME NEQVE ENIM CED[ ]E TIBI SINE DEDECORE MEO ET CO[ ]
TATE POTERAM
TIBI VERO QVID MEMORABI[ ] QVAM INSERVIENDO MIHI C[ ]
VT QVOM EX TE LIBEROS HA[ ]ERE NON POSSEM PER TE TAMEN [ ]
DENTIA PARTVS TVI ALTERIV[ ]ONIVGIO PARARES FECVNDITAT[ ] VTINAM PATIENTE VTRIVSQV[ ]ETATE PROCEDERE CONIVGIVM [ ]
LATO ME MAIORE QVOD IV[ ]VS ERAT SVPREMA MIHI PRAESTA[ ]
STITE TE EXCEDEREM ORBITAT[ ]ILIA MIHI SVPSTITVTA
PRAECVCVRRISTI FATO DELEGAST[ ] MIHI LVCTVM DESIDERIO TVI NEC LIBE[ ]
RVM RELIQVISTI FLECTAM EGO QVOQVE SENSVS MEOS AD IVDICIA TV[ ]
OMNIA TVA COGITATA PRAESCRI[ ]TA CEDANT LAVDIBVS TVIS VT SINT MI[ ]
DESIDEREM QVOD INMORT[ ]TATI AD MEMORIAM CONSECRAT[ ]
FRVCTVS VITAE TVAE NON DERVNT [ ]IHI OCCVRRENTE FAMA TVA FIRMA[ ]
DOCTVS ACTIS TVIS RESISTAM FO[ ]VNAE QVAE MIHI NON OMNIA ERIP[ ]
BVS CRESCERE TVI MEMORIAM [ ]SA EST SED QVOD TRANQVILLI STATVS E[ ]
AMISI QVAM SPECVLATRICEM E[ ]ROPVGNATRICEM MEORVM PERICVL[ ]
TATE TATE FRANGOR NEC PERMANE[ ] IN PROMISSO POSSVM
NATVRALIS DOLOR EXTORQVET CONST[ ]TIAE VIRES MAERORE MERSOR ET QVIBV[ ]
IN NECVTRO MIHI CONSTO REPETEN[ ]RISTINOS CASVS MEOS FVTVROSQVE EVE[ ]CIDO MIHI TANTIS TALIBVSQVE PR[ ]DIIS ORBATVS INTVENS FAMAM TVAM N[ ]
TIENDO HAEC QVAM AD DESIDER[ ] LVCTVMQVE RESERVATVS VIDEOR
VLTVMVM HVIVS ORATIONIS ERIT OMN[ ] MERVISSE TE NEQVE OMNIA CONTIGISSE MI[ ]
TIBI LEGEM HABVI MANDATA TV[ ] QVOD EXTRA MIHI LIBERVM FVERIT PR[ ]
TE DI MANES TVI VT QVIETAM PAT[ ]NTVR ATQVE ITA TVEANTVR OPTO
Datierung:9 v. Chr.
Literatur Hilfe:CIL 06, 41062; fig. α-η.
CIL 06, 01527.
CIL 06, 01527.
CIL 06, 31670.
CIL 06, 37053.
ILS 8393.
AE 1949, 0181.
AE 1978, 0014.
AE 1951, 0002.
AE 1899, 0095.
AE 1951, 0247.
Abbildungen (extern):
Fundumstände / Aufbewahrung
Italische RegionRoma
Land Italien
Fundort antik Roma
Fundort modernRoma    (Umkreissuche)
Fundstelle 
Region modernRoma
AufbewahrungRoma, Mus. Naz. Rom.
Inschriftengattung / Sprache
InschriftengattungGrabinschrift
Sprachelateinisch
Inschriftträger
InschriftträgerTafel
Höhe265 cm
Breite86 cm
Tiefe9 cm
Buchstabenhöhe5.3-1.5 cm
Historisch relevante Hinweise
GeographieAngaben vorhanden
Sozial-/ Wirtschafts-/ RechtsgeschichteAngaben vorhanden
Kommentar
  7 teilweise aneinanderpassende Fragmente erhalten. Rekonstruierbare Gesamtmaße: s.o.; Inschrift ursprünglich in 2 Kolumnen angeordnet.
Personen
Person 1Name: [C. Cluvius]
praenomen: C.+
nomen: Cluvius+
cognomen:
Person 2Name: Milone
praenomen:
nomen:
cognomen: Milo
Status:Senatorenstand
Person 3Name: Caesaris Augusti
praenomen:
nomen: Caesar
cognomen: Augustus
Status:Herrscher / Herrscherhaus
ID: https://www.wikidata.org/wiki/Q1405   (weitere Belege dieser Person anzeigen)
Person 4Name: M. L[epi]dus
praenomen: M.
nomen: Lepidus+
cognomen:
Status:Senatorenstand
Allgemeine Angaben
HD-Nr.HD030715
EDH Geo-ID19001
Pleiades ID423025
siehe auch

Links basieren auf Trismegistos API

TM_ID: http://www.trismegistos.org/text/262607
EDCS: http://db.edcs.eu/epigr/edcs_id_en.php?p_edcs_id=EDCS-60700127
EDR: http://www.edr-edr.it/edr_programmi/res_complex_comune.php?do=book&id_nr=EDR093344
Historische Periode(n)Römische Kaiserzeit (27 v. Chr. - 476 n. Chr.)   (alle Inschriften aus dieser Periode anzeigen)
Julisch-claudische Dynastie (27 v. Chr. - 68 n. Chr.)   (alle Inschriften aus dieser Periode anzeigen)
Augusteisch (27 v. Chr. - 14 n. Chr.)   (alle Inschriften aus dieser Periode anzeigen)
Bearbeitungsstandüberprüft an Foto
letzte Änderungen19. September 2007
BearbeiterGräf
nach oben
 
ZitierweiseUrheberrecht, Haftungsausschluss und DatenschutzerklärungAnregungen / Fragen / ProblemeImpressum