HEIDELBERGER AKADEMIE DER WISSENSCHAFTEN  
Epigraphische Datenbank Heidelberg
   
            
Zitierweise: http://edh-www.adw.uni-heidelberg.de/edh/inschrift/HD000715 (letzte Änderungen: 10. August 2018) copy to clipboard
Transkription:[L(ucio) Ceionio] Commodo Sex(to) Vettuleno Civica Pompeiano co(n)s(ulibus) a(nte) d(iem) V Idus Iun(ias) / [Lanuvii in] templo Antinoi in quo L(ucius) Caesennius Rufus / [patronu]s municipi conventum haberi iusserat per L(ucium) Pompeium / [---]um q(uin)q(uennalem) cultorum Dianae et Antinoi pollicitus est se / [conl]aturum eis ex liberalitate sua HS XV (quindecim) m(ilium) n(ummum) usum die / [natal]is Dianae Idib(us) Aug(ustis) HS CCCC(quadringenos) n(ummos) et die natalis Antinoi V K(alendas) / [Dec(embres)] HS CCCC(quadringenos) n(ummos) et praecepit legem ab ipsis constitutam sub tetra/[stylo A]ntinoi parte interiori perscribi in verba infra scripta / [M(arco) Antonio Hiber]o P(ublio) Mummio Sisenna co(n)s(ulibus) Kal(endis) Ian(uariis) collegium salutare Dianae / [---] et Antinoi constitutum L(ucio) Caesennio L(uci) f(ilio) Qui(rina) Rufo dic(tatore) III idemq(ue) patr(ono) / kaput ex s(enatus) c(onsulto) p(opuli) R(omani) / quib[us permissum est co]nvenire collegiumq(ue) habere liceat qui stipem menstruam conferre vo/len[t ad facienda sa]cra in it(!) collegium coeant neq(ue) sub specie eius collegi nisi semel in men/se c[oeant stipem con]ferendi causa unde defuncti sepeliantur / [quod fa]ust[um fe]lix salutareq(ue) sit Imp(eratori) Caesari Traiano Hadriano Aug(usto) totiusque / [do]mus [Aug(usti)] nobis [n]ostris collegioq(ue) nostro et bene adque(!) industrie contraxerimus ut / [e]xitus d[efu]nctorum honeste prosequamur itaq(ue) bene conferendo universi consentire / debemus u[t long]o tempore inveterescere possimus tu qui novos in hoc collegio / intrare vole[s p]rius legem perlege et sic intra ne postmodum queraris aut heredi tuo / controver[si]am relinquas // lexs(!) collegi / [plac]uit universis ut quisquis in hoc collegium intrare voluerit dabit kapitulari nomine / HS C n(ummos) et vi[ni] boni amphoram item in menses sing(ulos) a(sses) V item placuit ut quisquis mensib(us) / contin[ui se]x(?) non pariaverit et ei humanitas acciderit eius ratio funeris non habebitur / etiamsi [tes]tamentum factum habuerit item placuit quisquis ex hoc corpo/re n(ostro) pariatu[s] decesserit eum sequentur ex arca HS CCC n(ummi) ex qua summa decedent exe/quiari nomine HS L n(ummi) qui ad rogus(!) dividentur exequiae autem pedibus fungentur / item placuit quisquis a municipio ultra milliar(ium) XX decesserit et nuntiatum fuerit eo exire debebunt / electi ex corpore n(ostro) homines tres qui funeris eius curam agant et rationem populo reddere debebunt / sine dolo m[al]o et si quit(!) in eis fraudis causa inventum fuerit eis multa esto quadruplum quibus / [funeraticium] eius dabitur hoc amplius viatici nomine ultro citro sing(ulis) HS XX n(ummi) quodsi longius / [a municipio su]pra mill(iarium) XX decesserit et nuntiari non potuerit tum is qui eum funeraverit testa/[tor rem tabu]lis signatis sigillis civium Romanor(um) VII et probata causa funeraticium eius sa/[tis dato ampli]us neminem petiturum deductis commodis et exequiario e lege collegi dari [ei debebit a n(ostro) co]llegio dolus malus abesto neque patrono neque patronae neque d[omino] // neque dominae neque creditori ex hoc collegio ulla petitio esto nisi si quis testamento heres / nomina[tu]s erit si quis intestatus decesserit is arbitrio quinq(uennalis) et populi funerabitur / item placuit q[ui]squis ex hoc collegio servus defunctus fuerit et corpus eius a domino dominav[e] / iniquitatae sepulturae datum non fuerit neque tabellas fecerit ei funus imag[ina]/rium fiet item placuit quisquis ex quacumque causa mortem sibi adsciveri[t] / eius ratio funeris non habebitur / item placuit ut quisquis servus ex hoc collegio liber factus fuerit is dare debebit vini [bo]/ni amphoram item placuit quisquis magister suo anno erit ex ordine al[bi] / ad cenam faciendam et non observaverit neque fecerit is arcae inferet HS XXX n(ummos) / insequens eius dare debebit et is eius loco restituere debebit / ordo cenarum VIII Id(us) Mar(tias) natali Caesenni[---] patris V Kal(endas) Dec(embres) nat(ali) Ant[inoi] / Idib(us) Aug(ustis) natali Dianae et collegi XIII K(alendas) Sept(embres) na[t(ali) Caes]enni Silvani fratrais(!) pr(idie) N[onas ---] / natali Corneliae Proculae matris XIX K(alendas) Ian(uarias) na[tal(i) Cae]senni Rufi patr(oni) munic[ipi] / magistri cenarum ex ordine albi facti qu[oqu]o ordine homines quaterni ponere debeb[unt] / vini boni amphoras singulas et panes a(ssium) II qui numerus collegi fuerit et sardas n[u]/mero quattuor strationem caldam cum ministerio / item placuit ut quisquis quinquennalis in hoc collegio factus fuerit is a sigillis eius temporis / quo quinquennalis erit immunis esse debebit et ei ex omnibus divisionibus partes dupl[as] / dari item scribae et viatori a sigillis vacantibus partes ex omni divisione sesquip[las] / dari placuit / item placuit ut quisquis quinquennalitatem gesserit integre ei ob honorem partes se[squi]/plas ex omni re dari ut et reliqui recte faciendo idem sperent / item placuit ut quis quid queri aut referre volet in conventu referat ut quieti et / hilares diebus sollemnibus epulemur / item placuit si quisquis seditionis causa de loco in alium locum transierit ei multa es/to HS IIII n(ummum) si quis autem in obprobrium(!) alter alterius dixerit aut tu[mul]/tuatus fuerit ei multa esto HS XII n(ummum) si quis quinquennali inter epul[as] / obprobrium(!) aut quid contumeliose dixerit ei multa esto HS XX n(ummum) / item placuit ut quinquennalis sui cuiusque temporis diebus sollemn[ibus ture] / et vino supplicet et ceteris officiis albatus fungatur et die[bus natalibus] / Dianae et Antinoi oleum collegio in balinio publico pon[at antequam] / epulentur
Majuskeln: [ ] COMMODO SEX VETTVLENO CIVICA POMPEIANO COS A D V IDVS IVN
[ ] TEMPLO ANTINOI IN QVO L CAESENNIVS RVFVS
[ ]S MVNICIPI CONVENTVM HABERI IVSSERAT PER L POMPEIVM
[ ]VM QQ CVLTORVM DIANAE ET ANTINOI POLLICITVS EST SE
[ ]ATVRVM EIS EX LIBERALITATE SVA HS XV M N VSVM DIE
[ ]IS DIANAE IDIB AVG HS CCCC N ET DIE NATALIS ANTINOI V K
[ ] HS CCCC N ET PRAECEPIT LEGEM AB IPSIS CONSTITVTAM SVB TETRA
[ ]NTINOI PARTE INTERIORI PERSCRIBI IN VERBA INFRA SCRIPTA
[ ]O P MVMMIO SISENNA COS KAL IAN COLLEGIVM SALVTARE DIANAE
[ ] ET ANTINOI CONSTITVTVM L CAESENNIO L F QVI RVFO DIC III IDEMQ PATR
KAPVT EX S C P R
QVIB[ ]NVENIRE COLLEGIVMQ HABERE LICEAT QVI STIPEM MENSTRVAM CONFERRE VO
LEN[ ]CRA IN IT COLLEGIVM COEANT NEQ SVB SPECIE EIVS COLLEGI NISI SEMEL IN MEN
SE C[ ]FERENDI CAVSA VNDE DEFVNCTI SEPELIANTVR
[ ]VST[ ]LIX SALVTAREQ SIT IMP CAESARI TRAIANO HADRIANO AVG TOTIVSQVE
[ ]MVS [ ] NOBIS [ ]OSTRIS COLLEGIOQ NOSTRO ET BENE ADQVE INDVSTRIE CONTRAXERIMVS VT
[ ]XITVS D[ ]NCTORVM HONESTE PROSEQVAMVR ITAQ BENE CONFERENDO VNIVERSI CONSENTIRE
DEBEMVS V[ ]O TEMPORE INVETERESCERE POSSIMVS TV QVI NOVOS IN HOC COLLEGIO
INTRARE VOLE[ ]RIVS LEGEM PERLEGE ET SIC INTRA NE POSTMODVM QVERARIS AVT HEREDI TVO
CONTROVER[ ]AM RELINQVAS

LEXS COLLEGI
[ ]VIT VNIVERSIS VT QVISQVIS IN HOC COLLEGIVM INTRARE VOLVERIT DABIT KAPITVLARI NOMINE
HS C N ET VI[ ] BONI AMPHORAM ITEM IN MENSES SING A V ITEM PLACVIT VT QVISQVIS MENSIB
CONTIN[ ]X NON PARIAVERIT ET EI HVMANITAS ACCIDERIT EIVS RATIO FVNERIS NON HABEBITVR
ETIAMSI [ ]TAMENTVM FACTVM HABVERIT ITEM PLACVIT QVISQVIS EX HOC CORPO
RE N PARIATV[ ] DECESSERIT EVM SEQVENTVR EX ARCA HS CCC N EX QVA SVMMA DECEDENT EXE
QVIARI NOMINE HS L N QVI AD ROGVS DIVIDENTVR EXEQVIAE AVTEM PEDIBVS FVNGENTVR
ITEM PLACVIT QVISQVIS A MVNICIPIO VLTRA MILLIAR XX DECESSERIT ET NVNTIATVM FVERIT EO EXIRE DEBEBVNT
ELECTI EX CORPORE N HOMINES TRES QVI FVNERIS EIVS CVRAM AGANT ET RATIONEM POPVLO REDDERE DEBEBVNT
SINE DOLO M[ ]O ET SI QVIT IN EIS FRAVDIS CAVSA INVENTVM FVERIT EIS MVLTA ESTO QVADRVPLVM QVIBVS
[ ] EIVS DABITVR HOC AMPLIVS VIATICI NOMINE VLTRO CITRO SING HS XX N QVODSI LONGIVS
[ ]PRA MILL XX DECESSERIT ET NVNTIARI NON POTVERIT TVM IS QVI EVM FVNERAVERIT TESTA
[ ]LIS SIGNATIS SIGILLIS CIVIVM ROMANOR VII ET PROBATA CAVSA FVNERATICIVM EIVS SA
[ ]VS NEMINEM PETITVRVM DEDVCTIS COMMODIS ET EXEQVIARIO E LEGE COLLEGI DARI [ ]LLEGIO DOLVS MALVS ABESTO NEQVE PATRONO NEQVE PATRONAE NEQVE D[ ]

NEQVE DOMINAE NEQVE CREDITORI EX HOC COLLEGIO VLLA PETITIO ESTO NISI SI QVIS TESTAMENTO HERES
NOMINA[ ]S ERIT SI QVIS INTESTATVS DECESSERIT IS ARBITRIO QVINQ ET POPVLI FVNERABITVR
ITEM PLACVIT Q[ ]SQVIS EX HOC COLLEGIO SERVVS DEFVNCTVS FVERIT ET CORPVS EIVS A DOMINO DOMINAV[ ]
INIQVITATAE SEPVLTVRAE DATVM NON FVERIT NEQVE TABELLAS FECERIT EI FVNVS IMAG[ ]
RIVM FIET ITEM PLACVIT QVISQVIS EX QVACVMQVE CAVSA MORTEM SIBI ADSCIVERI[ ]
EIVS RATIO FVNERIS NON HABEBITVR
ITEM PLACVIT VT QVISQVIS SERVVS EX HOC COLLEGIO LIBER FACTVS FVERIT IS DARE DEBEBIT VINI [ ]
NI AMPHORAM ITEM PLACVIT QVISQVIS MAGISTER SVO ANNO ERIT EX ORDINE AL[ ]
AD CENAM FACIENDAM ET NON OBSERVAVERIT NEQVE FECERIT IS ARCAE INFERET HS XXX N
INSEQVENS EIVS DARE DEBEBIT ET IS EIVS LOCO RESTITVERE DEBEBIT
ORDO CENARVM VIII ID MAR NATALI CAESENNI[ ] PATRIS V KAL DEC NAT ANT[ ]
IDIB AVG NATALI DIANAE ET COLLEGI XIII K SEPT NA[ ]ENNI SILVANI FRATRAIS PR N[ ]
NATALI CORNELIAE PROCVLAE MATRIS XIX K IAN NA[ ]SENNI RVFI PATR MVNIC[ ]
MAGISTRI CENARVM EX ORDINE ALBI FACTI QV[ ]O ORDINE HOMINES QVATERNI PONERE DEBEB[ ]
VINI BONI AMPHORAS SINGVLAS ET PANES A II QVI NVMERVS COLLEGI FVERIT ET SARDAS N[ ]
MERO QVATTVOR STRATIONEM CALDAM CVM MINISTERIO
ITEM PLACVIT VT QVISQVIS QVINQVENNALIS IN HOC COLLEGIO FACTVS FVERIT IS A SIGILLIS EIVS TEMPORIS
QVO QVINQVENNALIS ERIT IMMVNIS ESSE DEBEBIT ET EI EX OMNIBVS DIVISIONIBVS PARTES DVPL[ ]
DARI ITEM SCRIBAE ET VIATORI A SIGILLIS VACANTIBVS PARTES EX OMNI DIVISIONE SESQVIP[ ]
DARI PLACVIT
ITEM PLACVIT VT QVISQVIS QVINQVENNALITATEM GESSERIT INTEGRE EI OB HONOREM PARTES SE[ ]
PLAS EX OMNI RE DARI VT ET RELIQVI RECTE FACIENDO IDEM SPERENT
ITEM PLACVIT VT QVIS QVID QVERI AVT REFERRE VOLET IN CONVENTV REFERAT VT QVIETI ET
HILARES DIEBVS SOLLEMNIBVS EPVLEMVR
ITEM PLACVIT SI QVISQVIS SEDITIONIS CAVSA DE LOCO IN ALIVM LOCVM TRANSIERIT EI MVLTA ES
TO HS IIII N SI QVIS AVTEM IN OBPROBRIVM ALTER ALTERIVS DIXERIT AVT TV[ ]
TVATVS FVERIT EI MVLTA ESTO HS XII N SI QVIS QVINQVENNALI INTER EPVL[ ]
OBPROBRIVM AVT QVID CONTVMELIOSE DIXERIT EI MVLTA ESTO HS XX N
ITEM PLACVIT VT QVINQVENNALIS SVI CVIVSQVE TEMPORIS DIEBVS SOLLEMN[ ]
ET VINO SVPPLICET ET CETERIS OFFICIIS ALBATVS FVNGATVR ET DIE[ ]
DIANAE ET ANTINOI OLEVM COLLEGIO IN BALINIO PVBLICO PON[ ]
EPVLENTVR
Datierung:9. Mai 136 n. Chr.
Literatur Hilfe:AE 1983, 0181.
F.M. Ausbüttel, Untersuchungen zu den Vereinen im Westen des römischen Reiches (Kallmünz 1982) 23-29.
CIL 14, 02112. (B)abweichende Lesung, s. Kommentar
ILS 7212. (B)abweichende Lesung, s. Kommentar
G. de Manteyer, MEFR 18, 1898, 271-280; Taf. 7 u. 8.
Fundumstände / Aufbewahrung
Italische RegionLatium et Campania (Regio I)
Land Italien
Fundort antik Lanuvium
Fundort modernLanuvio    (Umkreissuche)
Fundstelle öffentliches Bad
Region modernLazio
Fundjahr1816
AufbewahrungRoma
Inschriftengattung / Sprache
InschriftengattungRechtliche Verfügung, öffentlich
Sprachelateinisch
Inschriftträger
InschriftträgerTafel
MaterialMarmor: Gesteine - metamorphe Gesteine
Höhe(90) cm
Breite(165) cm
Tiefe1.5 cm
Buchstabenhöhe3.2-1 cm
Historisch relevante Hinweise
Religionheidnische Götternamen
GeographieAngaben vorhanden
Sozial-/ Wirtschafts-/ RechtsgeschichteAngaben vorhanden
Kommentar
  Lex collegii mit einem Auszug aus einem senatus consultum. Im CIL als früher vorhanden gekennzeichnete Textteile wurden ohne besondere Kennzeichnung übernommen. (B): CIL, ILS: Z. 11-13: Abweichungen hinsichtlich der Ergänzungen.
Personen
Person 1Name: [L. Ceionio] Commodo
praenomen: L.+
nomen: Ceionius+
cognomen: Commodus
Geschlecht: männlich
Status:Senatorenstand
Person 2Name: Sex. Vettuleno Civica Pompeiano
praenomen: Sex.
nomen: Vettulenus
cognomen: Civica Pompeiano
Geschlecht: männlich
Status:Senatorenstand
Person 3Name: L. Caesennio L.f. Quir. Rufo
praenomen: L.
nomen: Caesennius
cognomen: Rufus
tribus: Quirina
Geschlecht: männlich
Person 4Name: L. Pompeium [---]um
praenomen: L.
nomen: Pompeius
cognomen: [---]us
Geschlecht: männlich
Person 5Name: [M. Antonio Hiber]o
praenomen: M.+
nomen: Antonius+
cognomen: Hiberus+
Geschlecht: männlich
Status:Senatorenstand
Person 6Name: P. Mummio Sisenna
praenomen: P.
nomen: Mummius
cognomen: Sisenna
Geschlecht: männlich
Status:Senatorenstand
Person 7Name: Traiano Hadriano
praenomen:
nomen:
cognomen: Traianus Hadrianus
Geschlecht: männlich
Status:Herrscher / Herrscherhaus
ID: https://www.wikidata.org/wiki/Q1427   (alle Belege dieser Person anzeigen)
Person 8Name: Caesenni [---]
praenomen:
nomen: Caesennius
cognomen: [---]
Geschlecht: männlich
Person 9Name: [Caes]enni Silvani
praenomen:
nomen: Caesennius
cognomen: Silvanus
Geschlecht: männlich
Person 10Name: Corneliae Proculae
praenomen:
nomen: Cornelia
cognomen: Procula
Geschlecht: weiblich
Allgemeine Angaben
HD-Nr.HD000715
EDH Geo-ID12408
Pleiades ID422956 (Inhalte aus dem Pelagios Netzwerk)
siehe auch

Links basieren auf Trismegistos API

TM: http://www.trismegistos.org/text/251182
EDCS: http://db.edcs.eu/epigr/edcs_id_en.php?p_edcs_id=EDCS-54601010
EDR: http://www.edr-edr.it/edr_programmi/res_complex_comune.php?do=book&id_nr=EDR078891
Historische Periode(n)Römische Kaiserzeit (27 v. Chr. - 476 n. Chr.)   (alle Inschriften aus dieser Periode anzeigen)
Hadrianisch (117 n. Chr. - 138 n. Chr.)   (alle Inschriften aus dieser Periode anzeigen)
Adoptivkaiser / Antoninische Dynastie (96 n. Chr. - 192 n. Chr.)   (alle Inschriften aus dieser Periode anzeigen)
Konsulat-Datierung
Bearbeitungsstandprovisorisch bearbeitet
letzte Änderungen10. August 2018
BearbeiterGräf
nach oben
 
ZitierweiseUrheberrecht, Haftungsausschluss und DatenschutzerklärungAnregungen / Fragen / ProblemeImpressum